- HIPPUROS
- HIPPUROSportus Taprobane, apud Solin. c. 73. quem Hippurus vocat Plin. l. 4. c. 12. unde Ι῞ππουροι nomen eius fuisse, colligit Salmas. ad Solin. p. 1117. et Voss. de Orig. et Progr. Idol. l. 4. c. 27. Alias, Hippurus, Gr. ἵππουρος, inter pelagicos pisces refertur Ovid. in Halieut. fragm. v. 94. et Oppiano, sic dictus: quia pinnarum longitudine caudam referat equinam; vel potius quia instar equi ὀρούει, i. e. ruit, sive concito fertur gradu. Quem Carystium inprimis laudabat Archestratus, apud Athen. l. 7. p. 304. ut suavem, commendabat Epicharmus in Hebes nuptris et Matron parodus, ibid. Rondeletio hodie lampugo est Hispanorum, qui carne est pingui ac suavi, sed duriori, ut glauci thunique. Vide eum de Pisc. mar. l. 9. c. 19. At ἵππουρις apud Homer. galea est, ex cauda equina seu setis conum habens. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.